monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 85 > salCod.Sal.X,16.399 > bnf14764.24 > sectio 2 > bnf10439.170 v > bnf13027.80 > uwbM.p.th.q.1a.225 > habCod.Guelf.64Weiss..651 > cb101.42r > sectio 2 > sectio 14 > sectio 93 > sectio 31 > bnfGrec107.407 > sectio 54 > Samuelis I, 18 > sectio 50 > csg48.243 > bnf7586.184 > bnf9389.283 > sectio 113 > sectio 5 > sectio 21 > sectio 22 > sectio 33 > bavPal.lat.281.540 > bnf4888.22 > sectio 25 > sectio 36 > sectio 20 > sectio 110 > sectio 3 > sectio 31 > sectio 26 > sectio 21 > sectio 12 > sectio 117 > sectio 3 > bnf17226.164 > Proverbia, 18 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Orosius, De arbitrii libertate, p2, 3
Qui, cum tuendi solius capitis causa, reliquum concisioni atque iniuriae corpus exponunt, nihil damni arbitrantes, ea tantum sui parte a periculo libera, quae multimodas venenatasque in se obtinet linguas, si etiam membris omnibus amputentur, nobis sufficere videtur, temperando saltem putori satisfacere, ipsos autem a penetralibus non movere, quasi ullus exhalationis fetidae finis sit, nisi auctore finito: et inter haec illud Salomonis testimonium nunc occurrit: Unus aedificans, alius destruens, quis eorum proficiet nisi labor (Eccli. XXXIV, 28)? Stat etiam immanissimus superbia Goliath, carnali potentia tumidus, omnia se per se posse confidens: caput, manus, totum insuper corpus plurimo apparatu vestitus, habens post se armigerum suum: qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris et ferri suffragia subministrat.